Job 31

GREG. in Job., l. 21. Nunc proprias per ordinem virtutes enumerat, sic vitae suae historiam texens ut perrarum aliquid, quod allegorice possit intelligi, interserat. Ut enim cogitationes cordis, etc., usque ad Non debent intueri quae non licet concupisci. Ac si diceret: Habere me possessionem suam excelsorum conditor renuit, si mens mea ante conspectum illius infirmis desideriis tabescit. Nulla enim placent bona Deo sine mentis munditia. Tunc erit alienatio reprobis, cum ab haereditate districti judicis se anathema esse conspicient. Nomine viarum, etc., usque ad quae apud nos usu viluerunt, indiscussa remaneant. GREG. Sciens se videri cavet, non tamen securus et perfectus quidem inter veteres, in praeceptis futuri Christi pensat, quam multa de perfectione minus habet. Ideo dicit: . quasi diceret: Quantum ad modum humanae vitae mala in me non video; sed nisi mediator appareat, qui omnes excedit, quantum a vera simplicitate distem, non cognosco. Staterae nomine mediator Dei et hominum, etc., usque ad si vitam simplicem vere tenuisset. Toties gressus de via declinat, quoties nostra cogitatio iter rectitudinis per consensum relinquit erroris. Sicut enim tentatio per oculos trahitur, sic nonnunquam concepta intrinsecus compellit sibi extrinsecus oculos deservire. Quisquis juxta hoc quod loquitur non vivit, quos verbo genuit, a stabilitate rectitudinis opere evellit Ibid. Per hoc nec cogitasse de fornicationis macula vir sanctus demonstratur. Per hoc patenter ostendit, etc., usque ad secundum hoc quod dicit si deceptum est cor, etc. . Hoc inter peccatum distat et crimen, etc., usque ad sed usque ad perditionem devorat. Germina animae sunt operationes bonae, quia si luxuriae malo non resistitur, et illa pereunt quae bona videbantur; sed in tanta castitatis munditia quam humilis fuit aperit, cum subjungit: Qui judicari cum servis suis ancillisque non renuit, etc., usque ad unde et protinus subdit: . Potentibus viris magna est virtus humilitatis. Considerata aequalitate conditionis, jam ad libertatis opera se convertit. Post castitatem et humilitatem subdit de libertate; per hoc ostenditur, non solum ad inopiam pauperibus sed etiam ad desiderium deseruisse. Incunctanter dandum est, quod cum vera humilitate quaerit, id est, quod nec ex desiderio, sed ex necessitate poscitur, ut non solum ex munere, sed etiam celeritate muneris bonorum operum merita augeantur. Non solum exterius dedi, etc., usque ad Nec istam pietatem sibi, sed gratiae Dei attribuit, dicens. . Quod pauperem non despexit, virtutem humilitatis exhibuit; quod autem operuit, pietatis. Ignoto autem proximo misertum se indicat, quem praetereuntem vocat, quia apud piam mentem plus natura valet, quam notitia, ut in Job. . Ibid. Ac si patenter dicat, etc., usque ad quod in porta agebatur, significat. Si ea bona quae ore protuli, etc., usque ad ut ostendat in se conjunctas, singulas enumerat. Fluctus, cum tumentes desuper imminent, etc., usque ad quam sancti quotidie expavescunt. quoniam qui extremi judicii adventum intenta mente considerat, profecto videtur, quia tantus pavor imminet, quantus non solum tunc videre, sed etiam nunc providere pertimescat. GREG. in Job., l. 22. De Creatore quippe desperasse fuerat, si spem in creaturam posuisset: qui enim labenti innititur, necesse est ut cum labente labatur. Nihil enim extra Deum menti sufficit, quae Deum veraciter quaerit, etc., usque ad Intellectus vel otio torpet, vel elatione vanescit, et ideo ait: Cum autem quae intelligit, etc., usque ad a luce invisibili cor extra inhians caecatur, et est sensus. Pene soli homines sua bona non vident, etc., usque ad dum contemplatione mentis, sol de coelo. Lunam dicit famam, quae lucens in nocte hujus vitae ex bono opere vires accipit. Sunt enim qui suis praeconiis extolluntur apud se, et gaudent. Et hoc est: Et quia inconsiderata mens favoribus tracta aliquando laudat quod fecit, addit: per os locutio designatur: manum ergo suam osculatur ore suo, qui laudat quod facit. Ibid. Quia auctoris sui gratiam negare convincitur quisquis sibi tribuens quod operatur. Omne peccatum, quod ex infirmitate est, spem non perdit, quia a Deo veniam quaerit; praesumptio vero, quanto longius est ab humilitate, tanto gravius desperatione, et dum sibi vires tribuit, a Deo non requirit. Quia videlicet et inimicum diligens, dum adversario ruenti condoluit, et malis illius ipse ad bonum crevit Nonnulli enim quos adversarios aestimant, maledictione feriunt, quia virtute nequaquam possunt. Secum enim adversarios conversantes tolerabat, quia injuste agentibus per silentium non cedebat, sed per rectitudinem contraibat. Hoc mystice de Christo, de cujus carnibus saturari cupierunt, vel domestici Judaei, ejus corpus volentes quasi consumendo exstinguere, vel gentiles credentes, qui de corpore ejus quotidie reficiuntur. Dicturus in hospitalitatis gratia largitatem suam, prius qualis apud se fuerit, exposuit, quia exteriora munera ex interiori cordis munditia condiuntur. Hominis proprium esse conspicit, etc., usque ad expressa confessione peccati, recte subjungitur: Nihil mundi cupere magna est securitas, ut immutabili haerens, omnibus infra turbatis non turbetur in mente, etsi extra quandoque, carnis infirmitate. Boni nec despecti sua aperiunt, etc., usque ad tanquam per oris ostium egrediuntur, unde: Bene praemittit, quia qui impatiens tacere nescit, a domo conscientiae exit. Hoc mystice de Christo, qui multos persequentes non timuit, et despicientes, qui et tacuit, nec egressus potentia vindicavit. Mediatorem requirit, sciens quod ad requiem liberationis aeternae humani desiderii, preces nisi per advocatum suum, audiri non possunt: de quo subditur. Qui veniens ad nostram redemptionem, etc., usque ad sed cur, beate Job, scribi librum desideras? Librum in humero portare est Scripturam sacram operando perficere. Prius autem describitur in humero portari, et postmodum sicut corona circumdari, quia sacri eloquii mandata si modo bene portantur in opere, postmodum nobis victoriae coronam exhibent in retributione. Incrementa virtutum gradus vocat, etc., usque ad sed etiam per opera demonstrat. Quod offerimus, manu tenemus. Venienti ergo ad judicium librum offerre est verba praeceptorum ejus in actione tenuisse. Ad majorem ostensionem, etc., usque ad et nullis operibus excultos terra dicitur. Sulci dicuntur hi qui, etc., usque ad et rudes contra eum clamant, et perfecti deflent Qui praeest et subest, etc., usque ad a quibus fructus corporeae servitutis accepit. Animas agricolarum affligit rector Ecclesiae, etc., usque ad qui non suam gloriam quaerit, ab omnibus vult adjuvari. Si, inquam, hoc vel illud feci, etc., usque ad de illis ergo, Pro frumento quippe tribulus, et pro hordeo spina oritur, cum in retributione ultima, in qua remuneratio laboris quaeritur, punctio doloris invenitur.
Copyright information for VulgGlossa